monumenta.ch > Plinius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 117
{XXXIV} in papyris et ferulis spinaque alba caulis ipse pomum est, sicut et ficulni caules, in fruticoso genere cum caule capparis; in siliquis vero quod manditur quid nisi lignum est? non omittenda seminis earum proprietate: nam neque corpus nec lignum nec cartilago dici potest neque aliud nomen inveniat.